Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum
Crédimus in unum Deum Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium et invisibílium Conditórem.
Et in unum Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium Dei Unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sæcula; Deum ex Deo, Lumen ex Lúmine. Deum verum ex Deo vero; natum non factum, Omoúsion Patri, hoc est, ejúsdem cum Patre substántiae; per quem ómnia facta sunt, quae in caelo, et quae in terra.
Qui propter nos hómines, et propter nostram salútem, descendit de caelis, et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est. Passus sub Póntio Piláto, sepúltus, tértia die resurréxit, ascéndit ad caelos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis. Inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, cujus regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum vivificatórem, et ex Patre et Fílio procedéntem. Cum Patre et Fílio adorándum et conglorificándum; qui locútus est per prophétas.
Et unam, sanctam, Cathólicam et Apostólicam Ecclésiam.
Confitémur unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Expectámus resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri saeculi.
Amen.

Anyone interested in the thoughts of a real academic talking about the issue may find an interesting post on the topic here:
No comments:
Post a Comment